14250. Tempus Adest Floridum

1 Tempus adest floridum, surgent namque flores
Vernales in omnibus, imitantur mores
Hoc quod frigus laeserat, reparant calores
Cernimus hoc fieri, per multos labores.

2 Sunt prata plena floribus, iucunda aspectu
Ubi iuvat cernere, herbas cum delectu
Gramina et plantae hyeme quiescunt
Vernali in tempore virent et accrescunt.

3 Haec vobis pulchre monstrant Deum creatorem
Quem quoque nos credimus omnium factorem
O tempus ergo hilare, quo laetari libet
Renovato nam mundo, nos novari decet.

4 Terra ornatur floribus et multo decore
Nos honestis moribus et vero amore
Gaudeamus igitur tempore iucundo
Laudemusque Dominum pectoris ex fundo.

Text Information
First Line: Tempus adest floridum, surgent namque flores
Title: Tempus Adest Floridum
Author: Unknown
Language: Latin
Source: 13th Century; Swedish Piae Cantiones, 1582
Copyright: Public Domain
Tune Information
Name: [Tempus adest floridum, surgent namque flores]
Key: G Major or modal
Source: Spring Carol, 14th Century
Copyright: Public Domain



Media
Adobe Acrobat image: PDF
MIDI file: MIDI
Noteworthy Composer score: Noteworthy Composer Score
More media are available on the tune authority page.

Suggestions or corrections? Contact us